ADOLFUS

ADOLFUS
I.
ADOLFUS
Comes Nassovius, lineae Weisbadensis. fil. secundo-genitus Walreavii, lineae huius Auctoris, ex Adelheida (Dieterici Comitis Cattimelibocensis filia) frater Dietherisive Theodori, Archiepiscopi Moguntini, Patri in Comitatu successit, Imperator postea Romanus. Vide suô locô. Ex Imagina Gerlaci Comitis Limburgii filia pater fuit Henrici (qui mature obiit) Ruperti, qui ductâ Guttâ Wenceslai Bohemiae Regis filiâ, socero fortem operam navavit, Regum monumentis illatus; Gerlaci, qui in Nassovia ditione Patrem excepit; Walravii, qui Mathildem Ludovici Comitis Palatini filiam coniugem meruit; Adolphi, Patre Imperatore nati: Adelheidae, Monasterium ingreslae Imaginae et Mathildis, quae Rudolfo Bavariae Duci Comiti Palatino nupsit. E quibus Gerlaco cum tres essent filii, Gerlacus, Adolfus et Iohannes: primus Archidiaconus fuit Moguntinus, reliqui duo hereditatem ita diviserunt, ut Adolfus patri in Comitatu Weisbadensi et Idstenio succederet, Iohannes vero Weilburgae Comitatum obtineret, unde in duas lineas familia divisa est.
II.
ADOLFUS
Wilhelmus, Dux Vinariensis, fil. Wilhelmi, frater Ioh. Ernesti, qui Vinariae habitat, Suecis in Dania militavit, ac Isenacum sortitus est maritus Mariae Flisabethae, filiae Augusti Ducis Guelferbytani, hava pridem defuncti, etc. Vide Phil. Iac. Spenerum Syllcge Geneal. Hist.
III.
ADOLFUS
cognomentô Simplex, fil. Rudolfi Electoris Palatini, successit Patri A. C. 1319. Sed, naturâ quietis amantior, brevi post fratri Rudolfo cognomine Graeco, cessit: cuius post 26. annos tertius frater Rupertus fuccessor fuit. In eadem familia Adolphus Iohannes, fil Iohannis Casimiri, Ducis Bipontini, frater Caroli Gustavi, Sueciae Regis, in Polonia fraternis auspiciis militavit: Dein in Prussia rem gessit, adhuc superstes.
IV.
ADOLFUS
ex filiis Ludovici Henrici Comitis Nassoviae et Catharinae Comitis Sayno-Witgensteniae, natus A. C. 1629. cum fratre Philippo, Canonicus Magdeburgensis, in Groningana Academia Studiis operam navavit. Uxorem sibi iunxit Elisabetham Carelam Holzapfeliam, etc. Atque hi omnes surculi fuere Lineae Dillenburgitae.
V.
ADOLFUS
fil Iohannis Comitis ex Magdalena Waldeccia, priore eius coniuge (frater maior natur ioh. Maricii Americana expeditione incliti) natus A. C. 1586. Belgicâ quoque militiâ inclaruit, sed brevis aevi itidem. Cum enim animosius, quam cautius, pugnaret, in mediam hostium aciem irruens, occisus est A. C. 1608. aetat. 22. Noviomagi, cui gubernando praefectus erat, sepultus.
VI.
ADOLFUS
fil. Gerhardi cognomine Bellicosi, Comitis Oldenburgici cum fratre Ottone, Canonico Bremensi et Coloniensi bellô Dietmarsico periit A. C. 1500.
VII.
ADOLFUS
fil. Iohanne (qui Cattimelibocensi Comitatu et
reductô Dietzensi Nassoviae fines auxit( geniti Guilielmi, ex posteriore eius uxore, Iuliana Stolbergia, frater maximi natu Guilielmi Auriaci, Belgicae libertatis auctoris, bellô egregius; sed praematurâ morte exstinctus est. Prima militiae rudimenta bellô inter Suecos Danolque coortô posuit; inde Caesari in Hungaria contra Turcas fortem navavit operam. In Gothanae arcis obsidione postea Augusto, Saxoniae Electori, praesto fuit. Fratris tandem Ludovici, laudatissimi Ducis, ut eum Grotius vocat, in expeditione Groningana Frisiacaque comes ante ipsa hostium tormenta globô traiectus est, circa A. C. 1573.
VIII.
ADOLFUS
fil. Iohannis Comitis ex Margaretha (filia Engelberti Comitis Marcarum et Cliviae) paternam avitamque ditionem adiectâ Dietzâ auxit, allatâ ipsi a Iutta, Gerhatdi Comitis Dietzensis filiâ ac herede. Sed utrisque genita cognominis matri filia Godofredo Comiti diepstenii et Coningstenii marito, Comitatum Dietzensem, dotis loco attulit. Obiit A. c. 1420. Frater Engelberti minoris natu, qui Bredam, Polanam et Leccam, matrimonii iure, obtinuit.
IX.
ADOLFUS
fil. secundo-genitus Georgii, ex Iohanna (Philippi Comitis Bannerae filia) Isabellam sibi iunxit (Henricô Comite Sancto-Paulini et Isarlopii genitam) atque ex ea suscepit Isabellam, Iohannam et Othonem: quô in nuptiis interemptô, ad Othonem propatruum Comitatus devolutus est, a quo vulgatae genealegiae series initium capit.
X.
ADOLFUS
frater Christiani III. Daniae Regis, qui familiae Gottorpino-Holsaticae conditor, Carolo V. in obsidione Metensi militavit, Diethmarsos A. C. 1552. non sine sanguine domuit, in divisione hereditatis Iohannis fratris, praeter Dietmarsiam, Insul. Femeram, Nordstrandiam et praefecturam Tunderen obtinuit: Pater, ex Christiana Hassiaca Iohannis Adolphi, qui Archiepiscopaturi primum Bremensi, tum et Lubecensi Episcopatui praepositus, primus ea in dignitate maritus, obiit A. C. 1616. relictis Fridericô, a quo Gottorpina linea continuata, Iohanne, qui lineam Euthinensem condidit, et Adolphô, qui A. C. 1631. praeliô Lipsiensi, a Rege Sueciae
captus vitâ mox excessit, ex vulnere.
XI.
ADOLFUS
primus qui in illustri hac familia memotatur (quô superiorem tamen Dietericum Textor recenset, liberorum decade florentem) Hassiae Praefectus, Comitatui Nassoviae regendo prae fuit annos 21. sub finem saeculi VII. Ex uxore Clodunda, Weibrechti Saxoniae Ducis filia, genuit Weibrechtum Nidae Comitem et Dietricum, in Comitatu Nassoviae, Patris successorem.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • ADOLFUS I — ADOLFUS I. modo dictus, contractiori quam pater avusque limite habitans, obiit A. C. 1370. postquam ditioni novennium praefuisset. Suscepit ex Anna, friderici Burggravii Norimbergensis filia Adolfum, Spirae primum Episcopum, inde Archiepiscopum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ADOLFUS II — ADOLFUS II. Gerlacô praefatô genitus, ex uxore Bertha Comitis Westerburgii filia decessit A. C. 1426. Pater, ex Margaretha, Bernhardi Marggravii Badensis filia Adolfi, qui Patruis duobus in Archiepiscopatu et Electoratu Moguntino successit;… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ADOLFUS IV — ADOLFUS IV. Philippô praedictô genitus, A. C. 1518. uxorem sibi iunxit Franciscam filiam Limburgensis; successoremque habuit fratrem Balthasarem, in cuius nepotibus linea exstincta et ditiones ad Ludovicum Comitem Nassoviae Weilburgensem ac… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Adolfus — Adolfus …   Wikipédia en Français

  • Adolfus — Taxobox name = Adolfus regnum = Animalia phylum = Chordata classis = Reptilia ordo = Squamata familia = Lacertidae subfamilia = Lacertinae genus = Adolfus Adolfus is a genus of lizards of the family Lacertidae .pecies* Adolfus africanus * Adolfus …   Wikipedia

  • ADOLFUS III — ADOLFUS III. fil. natu maior Iohannis modo memorati, ex Maria (Engelberti Comitis Dillenburgici filia) frater Philippi, qui sub Maximiliano I. exercitum duxit, Wisbadensem domum otiô prope languescentem et intra agri sui terminos conclusam, operâ …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ADOLFUS seu ADOLPHUS — Dux Slesvici, familiae Schawenburgicae, fil. Gerardi Holsati, ad sceptrum Daniae, post mortem Christophori Palatini, vocatus, ob aetatem sese excusavit, Danisque Christiqnum, ex sorore Heduige nepotem, commendavit; qui regnum nactus A. C. 1448.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Adolfus von Metz — Adelphuskirche in Neuwiller lès Saverne Der heilige Adelphus von Metz (* im 4. Jh.; † im 5. Jh. in Metz) war Bischof von Metz. Sein Gedenktag ist der 30. August. Üblicherweise wird er in bischöflichen Gewändern mit einem Kirchenmodell in der Hand …   Deutsch Wikipedia

  • St. Adolfus (Düsseldorf-Pempelfort) — St. Adolfus Kirche Die katholische Kirche St. Adolfus steht in Düsseldorf Pempelfort an der Kaiserswerther Straße. Die an der Südseite der Kirche verlaufende Cordobastraße ist ein Hinweis darauf, dass die Kirche dem spanischen Märtyrer St.… …   Deutsch Wikipedia

  • ALBERTUS IV. et Adolfus — cuius filii Wilhelmus ordini Minoritarum addictus ac Adolfus Episcopus Lersburgensis (cui Lutherus theses suas de Indulgentus inscripsit) lineam clausêre. Ex Familia Piastea …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”